FULCRUM interdum pluteus

FULCRUM interdum pluteus
FULCRUM interdum pluteus
dictum Romanis unum ex 4. lectorum ενηλάτοις, cui caput incumbit, Graecis ανακλιντήριον, vel ανάκλιντρον, LXX. Interpp. Geneseos, κεφαλὴ κλίνης. Cuiusmodi ανακλιντήρια, lectorum quoddam apud Vett. genus erat, qui duo habebant, ἀμφικέφαλοι, quasi utrinque capitati, dicti, Casaub. ad Spartian. in Vero, vide supra, ubi de Anaclinteriis: Quale vero huiusmodi fulcrum apud Romanos recentiores, priscosque illos frugalitatis ac continentiae laude inclitos, docet Iuv. Sat. 11. l. 4. v. 93. et seqq
Nemo inter curas et seria duxit habendum,
Qualis in Oceani fluctu testudo nataret,
Clarum Troiugenis factura ac nobile
Sed nudo latere, et parvis frons aerea lectis
Vile coronati caput ost endebat aselli.
Putaminibus sc concharum, recentiorum luxuries fulcra lectorum, in quibus ad mensam discumbebant, solebat cooperire: prius vero frons vel altior pars haec lecti erat ex aere et formam gerebat asinini capitis vite seu serto pampineo coronati. Cuius ritus causam Hyginus tradit fab. 274. Antiqui nostri in lectis tricliniaribus, in fulcris capita asellorum vite allig ata habuêr unt significantes (quod pampinos praenodendo putare vites docuerit, vini, ita lacunam supplet Ferrarius) fuavitatem invenisse. Vide eum Notis ad l. eit. De flucris mensarum idem Poeta paulo post, v. 122. et seqq.
—— —— putere videntur
Unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes
Grande ebur, et magno sublimis paraus hiatu
Dentibus ex illis, quos mittit porta Syenes
Et Mauri celeres, et Mauro obscurior Indus etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”